Vocabolario Dantesco Latino
www.vocabolariodantescolatino.it


[ visualizzazione standard - elenco voci ]
evidentia, -e (s.f.)

DEFINIZIONE:
1. evidenza, perspicua chiarezza (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. II ii 6 Ad quorum evidentiam sciendum est quod sicut homo tripliciter spirituatus est, videlicet vegetabili, animali et rationali, triplex iter perambulat.
Ep. XIII 20 Ad evidentiam itaque dicendorum sciendum est quod istius operis non est simplex sensus, ymo dici potest polisemos, hoc est plurium sensuum; nam primus sensus est qui habetur per litteram, alius est qui habetur per significata per litteram.
Mon. I iii 2 Et ad evidentiam eius quod queritur advertendum quod, quemadmodum est finis aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius ab hoc ad quem manum totam, et rursus alius ab utroque ad quem brachium, aliusque ab omnibus ad quem totum hominem; sic alius est finis ad quem singularem hominem, alius ad quem ordinat domesticam comunitatem, alius ad quem viciniam, et alius ad quem civitatem, et alius ad quem regnum, et denique optimus ad quem universaliter genus humanum Deus ecternus arte sua, que natura est, in esse producit.
Mon. I xi 3 Ad evidentiam subassumpte sciendum quod iustitia, de se et in propria natura considerata, est quedam rectitudo sive regula obliquum hinc inde abiciens: et sic non recipit magis et minus, quemadmodum albedo in suo abstracto considerata.
Mon. I xi 11 Ad evidentiam primi notandum quod iustitie maxime contrariatur cupiditas, ut innuit Aristotiles in quinto ad Nicomacum.
Mon. II iii 17 Hiis itaque ad evidentiam subassumpte prenotatis, cui non satis persuasum est romani populi patrem, et per consequens ipsum populum, nobilissimum fuisse sub celo?
Mon. II v 20 Ad cuius evidentiam advertendum quod quelibet res est propter aliquem finem; aliter esset otiosa, quod esse non potest, ut superius dicebatur.
Mon. III iv 6 Hoc viso, ad meliorem huius et aliarum inferius factarum solutionum evidentiam advertendum quod circa sensum misticum dupliciter errare contingit: aut querendo ipsum ubi non est, aut accipiendo aliter quam accipi debeat.
Mon. III xii 4 Ad cuius evidentiam sciendum quod aliud est esse hominem et aliud est esse Papam; et eodem modo aliud est esse hominem, aliud est esse Imperatorem, sicut aliud est esse hominem, aliud est esse patrem et dominum.
Mon. III xv 2 Ad evidentiam autem minoris sciendum quod natura Ecclesie forma est Ecclesie: nam, quamvis natura dicatur de materia et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut ostensum est in Naturali auditu.
Questio 20 Ad evidentiam igitur dicendorum, duo supponenda sunt: primum est quod aqua naturaliter movetur deorsum; secundum est quod aqua est labile corpus naturaliter, et non terminabile termino proprio.
Questio 70 Ad cuius evidentiam sciendum quod, licet celum stellatum habeat unitatem in substantia, habet tamen multiplicitatem in virtute; propter quod oportuit habere diversitatem illam in partibus quam videmus, ut per organa diversa virtutes diversas influeret; et qui hec non advertit, extra limitem phylosophie se esse cognoscat.
FREQUENZA:
De vulg. 1
Ep. 1
Mon. 8
Questio 2
INDEX LOCORUM:
evidentiam, De vulg. III ii 6; Ep. XIII 20; Mon. I iii 2; I xi 3; I xi 11; II iii 17; II v 20; II iv 6; II xii 4; III xv 2; Questio 20; 70
LOCUZ. E FRAS.:
ad evidentiam: De vulg. III ii 6; Ep. XIII 20; Mon. I iii 2; I xi 3; I xi 11; II iii 17; II v 20; II iv 6; II xii 4; III xv 2; Questio 20; 70
VARIANTI E/O CONGETTURE:
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
evidenza, vd. ED (A. Mariani).
Latino classico e tardoantico:
nel lat. class. e tardoant. il sost. indica tecnicamente la 'perspicuità' propria del discorso ostensivo, di ambito retorico (vd. Forcellini s.v. evidentia): Cic. Ac. II 6 quod nihil esset clarius ἐναργείᾳ - ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet - sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant (CC);  Quint. Inst. IV ii 64  Sed in oratione morata debent esse omnia cum dignitate, quae poterunt. Evidentia in narratione, quantum ego intellego, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum, sed quodammodo etiam ostendendum est, sed subiici perspicuitati potest (CC); Boeth. Arithm. Praef. ad evidentiam rerum nostris etiam formulis ac descriptionibus uteremur (CC). In un senso lato, però, può anche designare la 'chiarezza', l''intellegibilità' di qualcosa: cfr. ThLL s.v. evidentia I B.
Latino medievale:
nel lat. mediev. si consolida l'uso di utilizzare la locuz. avverbiale ad evidentiam - impiegata anche da D. - nel signif. di 'a prova di' 'a dimostrazione di' (vd. DMLBS s.v. evidentia 2): Alessandro di Hales, Glossa Sent., d. 3, n. 29 Ad evidentiam eorum quae hic dicta sunt, nota: multiplex ponitur trinitas in creaturis omnibus (LLT); Bonaventura, Comm. in I Sent., d. 1 Ad evidentiam definitionum et aliorum, quae Magister ponit de his verbis frui et uti, sex quaeruntur in parte ista, quorum tria pertinent ad uti, tria ad frui (LLT); Tommaso d'Aquino, Sent., V, l. 11, n. 1003 Dicit ergo primo, quod ad evidentiam quaestionis, qua quaeritur quali operatione aliquis faciens iustum vel iniustum sit iustus vel iniustus, oportet non latere quod iustum, de quo nunc quaeritur est iustum simpliciter, quod est iustum politicum (LLT); Goffredo di Fontaines, Quodl., V, q. 12 Ad evidentiam quaestionis est intelligendum, quod cum habens erroneam rationem et existens vitiosus moraliter sit in peccato mortali, supponendum est quod nullo modo talis poterit resurgere nec effici virtuosus simpliciter et perfecte, sine gratia Dei operante et cooperante (LLT).
Lessicografi medievali:
Uguccione, U 26, 1 (s.v. video): (...) evidentia, idest apertio vel claritas (DaMA).
Balbi (s.v. evidens) = Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:
Graziolo Bambaglioli ad Inf. XI 22-37: Et ad maiorem evidentiam sciendum est quod omnis iniuria aut per fraudem aut per violentiam infertur patienti (DDP).
Pietro Alighieri (3) ad Purg. XXXI 97: Ad quam premissam evidentiam facit etiam quod ait Thomas in sua Summa de Vitiis et Virtutibus dicens (DDP).
Benventuto da Imola ad Par. VI 40-42: Ad evidentiam primi est primo sciendum quod Romulus fundata urbe Roma, et munita consilio et militia, quia sine mulieribus parum durare poterat, petivit matrimonia a vicinis (DDP).

NOTA:
Come riferisce Cicerone, il sost. viene dal greco ἐνάργεια, che signif. 'chiarezza', 'nitidezza', 'nitore' (Ac. II 6). Nel pensiero antico, l'ἐνάργεια era una caratteristica specifica della scienza in contrapposizione all’opinione. In Aristotele è associata ai principi primi delle singole scienze, indimostrabili ed evidenti per sé, che non necessitano di alcuna dimostrazione razionale. Tanto nella tradizione epicurea quanto in quella stoica, inoltre - come riferisce Diogene Laerzio - l'ἐνάργεια rappresenta il criterio di verità fondamentale in ogni tipo di processo conoscitivo (cfr. Vite dei filosofi, X 52).

Il corrispettivo lat. evidentia  assume poi una precisa valenza tecnica in ambito retorico, dove qualifica il discorso di tipo 'ostensivo'. 

D. utilizza il sost. sempre all'interno della locuzione avverbiale ad evidentiam, che vale 'a prova di', 'a dimostrazione di'. L'espressione - tradotta anche in volgare in Conv. I iv 9; II vii 3; IV xix 3 - è parte del formulario tipico delle quaestiones disputatae di ambito scolastico e rappresenta un concreto esempio della familiarità dell'Alighieri con il linguaggio delle «scuole delli religiosi» e delle «disputazioni delli filosofanti».

AUTORE: Stefano Pelizzari.
DATA REDAZIONE: 01.10.2022.