DEFINIZIONE:
1. Atlante, catena montuosa dell’Africa settentrionale (
Conte).
Ep. VI 12 An septi vallo ridiculo cuiquam defensioni confiditis? O male concordes! o mira cupidine obcecati! Quid vallo sepsisse, quid propugnaculis et pinnis urbem armasse iuvabit, cum advolaverit aquila in auro terribilis, que nunc Pirenen, nunc Caucason, nunc Athlanta supervolans, militie celi magis confortata sufflamine, vasta maria quondam transvolando despexit? quid, cum adfore stupescetis, miserrimi hominum, delirantis Hesperie domitorem?
2. Atlante, titano figlio di Giapeto (
Conte), padre di Elettra.
Mon. II iii 11 Europa vero avo antiquissimo, scilicet Dardano: Affrica quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Athlantis; ut de ambobus testimonium reddit Poeta noster in octavo, ubi Eneas ad Evandrum sic ait: «Dardanus yliace primus pater urbis et auctor, / Electra, ut Grai perhibent, Athlantide cretus, / advehitur Teucros; Electram maximus Athlas / edidit, ethereos humero qui sustinet orbes».
Mon. II iii 13 Quod vero Athlas de Affrica fuerit, mons in illa suo nomine dictus est testis, quem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundi descriptione sic: «Ultimus autem finis eius est mons Athlas et insule quas Fortunatas vocant»; 'eius', idest Affrice, quia de ipsa loquebatur.
LOCUZ. E FRAS.:
—
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
—
Latino classico e tardoantico:
la forma
Atlanta con desinenza greca per l'accusativo singolare è att. prevalentemente in poesia (cfr.
Forcellini Onom. Atlas); vd. ad es.
Lucan. I 555 Tum cardine tellus / subsedit, veteremque iugis nutantibus Alpes / discussere nivem. Tethys maioribus undis / Hesperiam Calpen summumque inplevit
Atlanta (MqDq); IX 655 Nullum animal visus patiens, ipsique retrorsum / effusi faciem vitabant Gorgonos angues. / Illa sub Hesperiis stantem Titana columnis / in cautes
Atlanta dedit, caeloque timente / olim Phlegraeo stantes serpente gigantas / erexit montes bellumque immane deorum / Pallados e medio confecit pectore Gorgon (
MqDq);
Stat.
Theb. VIII 315 ergo simul tot gentibus alma, tot altis / urbibus ac populis, subterque ac desuper una / sufficis,
astriferumque domos
Atlanta supernas / ferre laborantem nullo vehis ipsa labore (
MqDq); Iuv. XIII 48 Prandebat sibi quisque deus nec turba deorum / talis ut est hodie, contentaque sidera paucis / numinibus miserum urguebant
Atlanta minori / pondere (
MqDq); cfr. anche
Oros.
Hist. I 2, 72 Tertius angulus eius est qua Gades insulae, intentae in africum,
Athlantem montem interiecto sinu oceani prospiciunt (
CC);
Oros.
Hist. I 2, 94 Tingitana Mauretania ultima est Africae. Haec habet ab oriente flumen Maluam, a septentrione mare Nostrum usque ad fretum Gaditanum quod inter Habennae et Calpis duo contraria sibi promunturia coartatur, ab occidente
Athlantem montem et oceanum Athlanticum, sub africo Hesperium montem, a meridie gentes Autololum, quas nunc Galaules vocant, usque ad oceanum Hesperium contingentes (
CC).
Latino medievale:
la forma
At(h)lanta è att. anche in prosa, ma non se ne rilevano occorrenze in ambito epistolare, vd. ad es.
Dicuil,
Liber de mensura, 15, Afri
Athlanta tenent, Adon Argi, Grecus Olympum (
MGH);
Guglielmo di Conches,
Glosae, I 2, Cum enim illa refluxio totam Affricam transierit inter duos montes, Calpem scilicet et
Atlanta, quaedam pars illius subintrat (
LLT);
Guglielmo di Tiro,
Chron., XI 14 Quam ascendentes, aura flante secunda Mare Britannicum navigantes, deinde inter Calpem et
Atlanta angustias huius mediterranee influxionis ingressi, nostrum hoc mare pertranseuntes apud Ioppen applicuerunt (
LTT).
Lessicografi medievali:
Isid. XIV 8, 17: Alpes mons in ultimis linibus Oceani, qui dirimit Europam ab Africa, quem
Athlantis finem esse dicunt. De quo Lucanus (1, 555):
Hesperiam Calpem, summumque implevit Athlantem.
Athlans frater Promethei fuit et rex Africae, a quo astrologiae artem prius dicunt excogitatam; ideoque dictus est sustinuisse caelum. Ob eruditionem igitur disciplinae et scientiam caeli nomen eius in montem Africae derivatum est, qui nunc
Athlans cognominatur: qui propter altitudinem suam quasi caeli machinam atque astra sustentare videtur (
Mirabile).
Papias (s.v.
Atlas): Atlas maximus gigas fuit, modo mons Massybae dicitur, ab occiduo Africae.
Atlas rex Aethiopum astrologiae peritus, qui visa Gorgone in saxum mutatus est, qui etiam frater Promethei fuit, et maternus avus Mercurii (
Mirabile).
Uguccione, A 413:
ATHLAS, frater Promethei, fuit rex Africe optimus astrologus, unde dictus est celum sustinuisse, et a nomine eius dictus est mons Africe
Athlas, qui propter suam altitudinem dictus est celum sustinere (
DaMA).
Commentatori danteschi:
—
AUTORE: Elena Vagnoni.
DATA REDAZIONE: 03.05.2023.
DATA ULTIMA REVISIONE: 24.07.2024.