DEFINIZIONE:
1. Sesto, città della Tracia sull’Ellesponto, di fronte ad Abido (
Conte).
Mon. II viii 7 Post hos vero Xerxes, Darii filius et rex in Persis, cum tanta gentium multitudine mundum invasit, cum tanta potentia, ut transitum maris Asyam ab Europa dirimentis inter Sexton et Abidon ponte superaverit. Cuius operis admirabilis Lucanus in secundo Farsalie memor fuit; canit enim ibi sic: "Tales fama canit tumidum super equora Xerxem / construxisse vias".
LOCUZ. E FRAS.:
—
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
Sesto, vd.
ED (A.
Cecilia).
Latino classico e tardoantico:
per la forma
Seston con desinenza greca per l'accusativo singolare (cfr.
OLD s.v.
Sestos), vd. ad es.: Ov.
Trist. I 10, 28 Hellespontiacas illa relegit aquas, / Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem, / et te ruricola, Lampsace, tuta deo, / quodque per angustas vectae male virginis undas /
Seston Abydena separat urbe fretum (
MqDq);
Lucan. II 674 Talis fama canit tumidum super aequora Xersen / construxisse vias, multum cum pontibus ausus / Europamque Asiae Sestonque admovit Abydo / incessitque fretum rapidi super Hellesponti / non eurum zephyrumque timens, cum vela ratisque / in medium deferret Athon (MqDq); Lucan. VI 55 Tot potuere manus aut iungere Seston Abydo (MqDq); Plin.
Nat. IV 49 et Hellespontus VII, ut diximus, stadiis Europam ab Asia dividens, IIII inter se contrarias urbes habet, in Europa Callipolim et
Seston, in Asia Lampsacon et
Abydon (Bibliotheca augustana); Porph. ad Hor. Epist. I 3, 4 Inter Seston et Abydon medium est Ellesponti fretum (LLT); Ampel. VII 5 Ponticum, quod ingenti sinu Scythis infunditur; Hellesponticum, fauce transmissum inter duas celeberrimas urbes, Seston Asiae, Abydon Europae; Tanaiticum, quo Asia alluitur; Aegyptium ab Aegypto, Libycum a Libya cognominatur; Syrticum a duabus Syrtibus reciprocis aestibus retorquetur (Bibliotheca augustana); Amm. XXII 8, 4 Hinc gracilescens paulatim et velut naturali quodam commercio ruens in Pontum eiusque partem ad se iungens, in speciem Φ litterae formatur, exin Hellespontum a Rhodopa scindens, Cynossema, ubi sepulta creditur Hecuba, et Coelan praeterlabitur et Seston et Callipolin contra per Achillis Aiacisque sepulchra Dardanum contingit et Abydon, unde iunctis pontibus Xerxes maria pedibus peragrauit, dein Lampsacum Themistocli dono datam a rege Persarum et Parion, quam condidit Iasionis filius Paris (Bibliotheca augustana); Serv. ad Georg. III 258 sed Leander natatu ad Hero ire consueverat per fretum Hellesponticum, quod Seston et Abydon civitates interfluit (CC); cfr. anche fr. anche Mela II 26 est in ea flumen Aegos, naufragio classis Atticae insigne; est et Abydo obiacens Sestos, Leandri amore pernobile; est et regio in qua Persarum exercitus divisas spatio pelago que terras ausus pontibus iungere, mirum atque ingens facinus, ex Asia in Graeciam pedes et non navigata maria transgressus est (LLT); Ov. Epist. XVIII 127 Ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis, / unaque mens, tellus non habet una duos? / vel tua me Sestus [v.l. Sestos], vel te mea sumat Abydos; / tam tua terra mihi quam tibi nostra placet. / Cur ego confundor quotiens confunditur aequor? (MqDq); Sol. X 21 Ille autem magnus Hellespontus stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam plagam vindicat. Hic quoque urbes duae: Abydos Asiae est, Sestos Europae (LLT); Liv. XXXIII 38, 9 Idem metus Sestum incolentes aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit (CC); Liv. XXXVII 9, 8 Inde ad Hellesponti fauces navigat, et decem navibus in statione contra Abydum relictis, cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit (CC); Mart. Cap. VI 658 hic quoque duae civitates, quarum una, id est Sestos, Europae est, Abydos Asiae (Bibliotheca augustana); Mart. Cap. VI 658 hic quoque duae civitates, quarum una, id est Sestos, Europae est, Abydos Asiae (Bibliotheca augustana); Serv. ad Georg. I 207 Abydi Sestos et Abydos civitates sunt Hellesponti, quae angusto et periculoso mari segregantur (CC).
Latino medievale:
vd. ad es.
Guglielmo di Tiro,
Chron. II 7 A quo in modum fluminis per quasdam angustias in austrum descendit quedam eius portio, que, spacio ducentorum triginta miliarium decurrens in directum, inter
Sexton et
Abidon urbes antiquissimas, quarum altera in Europa est, altera in Asia, in nostrum Mare labitur Mediterraneum (
LLT);
Corrado de Mure,
Fabularius, L 353, Iste Leander natando consuevit de Abido ire per Hellesponton ad Heron in
Seston (
LLT).
Lessicografi medievali:
—
Commentatori danteschi:
vd. ad es.
Pietro Alighieri (1)
ad Purg. XXVIII 70-75: Et in dicta terra
Abidos quidam juvenis, nomine Leander, natabat illud mare usque ad dictam terram
Sextos, ubi erat quaedam puella, nomine Hero, et cum ea iacebat. Et semel cum sic iret, extincta lampade a vento, quam Hero tenebat in littore, dictus Leander errando necatus est (
DDP).
Benvenuto da Imola ad Purg. XXVIII 70-75: Hic poeta ostendit immensam aviditatem suam transeundi ad istam dominam gratiosam per pulcerrimam comparationem: et dicit breviter quod arctus rivus aquae impediens ipsum ire ad istam amorosam dominam, ita factus est sibi nunc odiosus sicut olim angustus ramus maris factus est odiosus Leandro, prohibens sibi accessum ad amatam suam. Ad quod est sciendum quod Hellespontus est quoddam brachium maris angustum per tria vel duo milliaria, quod hodie appellatur brachium sancti Georgii ab una ecclesia eius non longe a Constantinopoli, dividens Asiam ab Europa; in cuius uno litore, scilicet ex parte Asiae, est civitas vocata
Abydos; in altero vero ex parte Europae est civitas dicta
Sestos (
DDP).
AUTORE: Elena Vagnoni.
DATA REDAZIONE: 21.07.2024.